Note 1198 — SALTPETRE. GUNPOWDER. AQUAFORTIS.
William Johnston translation
The passage of Jerome relating to Proverbs, xxv. 20, I here insert entire, because I shall often have occasion to employ it:—“Nitrum a Nitria provincia, ubi maxime nasci solet, nomen accepit. Nee multum a salis Ammoniaci specie distat. Nam sicut salem in litore maris fervor solis conficit, durando in petram aquas marinas, quas major vis ventorum, vel ipsius maris fervor in litoris ulteriora projecerit; ita in Nitria, ubi æstate pluviæ prolixiores tellurem infundunt, adest ardor sideris tantus, quod ipsas aquas pluviales per latitudinem arenarum concoquat in petram; salis quidem vel glaciei aspectui simillimam; sed nil gelidi rigoris, nil salsi saporis habentem, quæ tamen, juxta naturam salis, in caumate durare, et in nubilos, aere fluere ac liquefieri solet. Hanc indigenæ sumentes servant, et ubi opus extiterit, pro lomento utuntur. Unde Judæo peccanti dicit propheta Jeremias: Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua, dicit Dominus Deus. Crepitat autem in aqua quomodo calx viva; et ipsum quidem disperit, sed aquam lavationi habilem reddit; cujus natura cui sit apta figuræ, cernens Solomon ait: Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Acetum quippe si mittatur in nitrum, protinus ebullit.”