← Table of contents
A dissertation on the true age of the world

Note 56 — Chapter III · TRADITIONARY AND POETICAL AGES OF THE WORLD.

Reading edition

Hæc Irenæi sententia de mundi permansione, tot tantosque habet vindices et confirmatores, ac plausibiles persuasiones, modo divinæ potestati nihil temerè præscribatur, ut in eam lubens descenderem. Primò enim Ethnicorum omnium clarissimos et antiquissimos scriptores, Hydaspen Medorum Regem; Mercurium Trismegistum, ac Sybillas hoc præcinuisse et firmasse, testis Lactantius, lib. vii. cap. 14, 15 et 18. Hebræos idem sequi, testimonio est oraculum, quod Heliæ nomine circumferunt Thalmudistæ, libro Sanhedrin, capite Helec: et lib. Havoda Zara, cap. liphne-edehen: cujus verba recitantur, nec refelluntur, a doctis et Catholicis Authoribus, Galatino libro iv. cap. 20., Pico Mirandulano lib. vii., Heptapli cap. 4. et Francisco Veneto lib. de Harmonia Mundi Cant. iii. Tono 7, cap. 7. Oraculum hoc declarant, ac conjecturis multis et non spernendis confirmant insignes Rabbini Selomo et Isaac. Ex Latinis Ecclesiasticis Patribus, sententiam hanc amplectuntur et tuentur Lactantius lib. vii. cap. 14., Hilarius in cap. 17. Matth., Hieronymous Epist. ad Cyprianum, et Comment in cap. iv. Micheæ, Gaudentius Brixianus Tract. x. de Lectione Evangelica. Refert eandem et Augustinus lib. xx Civitat. Dei cap. 7, ut verisimilem, licet alibi illam impugnaverit. Glossa etiam, quæ Ordinaria vocatur constanter affirmat, in 5 cap. Genes. Inter Græcos vero placuit hæc opinio Justino Martyri, seu cuivis alteri Authori Quæstionum ad Orthod. Quæst. 71. Sex istis millibus quingentos annos addere visum est Hippolyto, Cyrillo, et Chrysostomo, ut author est Germanus Constantinopolitanus libro de theoria rerum Eccles. Perspectum mihi, est hanc sententiam oppugnari ab Augustino Comment, in Psal. 6 et 89. atque Epist. 89. insuper à Beda in Psal. 89. an vero illam expugnent, viderint docti et acuti eorum Lectores. Hæc autem ni fallor, aliquod emolumentum adferent ad eorum reprimendos clamores, qui temere nullaque ratione B. Martyri hac de re vehementius insultant, et lapsos, quos putant, Patrum aliquanto contumeliosiùs insectantur. Feuardentius.—Grabe’s Irenæus, pp. 444, 445.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings