Note 550 — Chapter IX · (continued 3)
Reading edition
Si quis vero eorum mitior, et veritati aliquatenus propior, videretur, in hunc quasi Britanniæ subversorem omnia odia telaque sine respectu contorquebantur, et omnia quæ displicuerint, Deoque placuerint, æquali saltem lance pendebantur, si non gratiora fuissent displicentia. Gildas. Quod autem quædam de illo inhonesta et maligna jactantur, nolo mireris: cum scias hoc esse opus semper diaboli, ut servos Dei mendacio laceret, et opinionibus falsis gloriosum nomen infamet; ut qui conscientiæ suæ luce clarescunt, alienis rumoribus sordidentur. Cyprian de Cornel. Epist. ad Antonian. Hæc et nos risimus aliquando. Tertul.