Note 197 — PART V.
Reading edition
Duplex est humilitas: una lucida solum et non fervida: quæ ex ratione potius quam ex charitate exercetur.—Altera quæ lucida fervidaque simul est, ex charitate magis quam ex ratione exercetur; non tamen citra rationem.—Humilitas enim (ut et reliquæ virtutes) opus est voluntatis. Nam sicut virtutes per rationem cognoscimus, ita per dilectionem nobis sapiunt. Thauler. flor. c. 7, p. 103, 104.