Note 182 — PART IV.
Reading edition
I may add that you have guilty consciences to please. And the guilty are, as Seneca speaks, like one that hath an ulcer, that at first is hurt with every touch, and at last even with the suspicion of a touch. Tutum aliqua res in mala conscientia præstat, nulla securum. Putat enim etiamsi non deprehenditur, se posse deprehendi; et inter somnos movetur, et quoties alicujus scelus loquitur, de suo cogitat. Sen. Epis. 106. Prima et maxima peccantium pœna est peccasse.—Hæc et secundæ pœnæ premunt et sequuntur, timere semper et expavescere et securitate diffidere. Epis. 97. Tyranno amici quoque sæpe suspecti sunt. Tu ergo, si tyrannidem tuto tenere cupis, atque in ea constabiliri, civitatis principes tolle, sive illi amici, sive inimici videantur. Thrasybulus in Epist. Periand. in Laertio. Plerorumque ingenium est, ut errata aliorum vel minima perscrutentur, benefacta vero vel in propatulo posita prætereant; sicut vultures corpora viva et sana non sentiunt, morticina vero et cadavera tametsi longe remota odore persequuntur. Galiadus in Arcan. Jesuit, p. 55.