← Table of contents
A Christian Directory, Part 1

Note 85 — Chapter III

Reading edition

Sane omnium virtutum radix et fundamentum fides est; quæ certantes adjuvat, vincentes coronat, et cœlesti dono quosdam defectu signorum remunerat: nihil enim quod sinceræ fidei denegetur, quia nec aliud à nobis Deus, quam fidem exigit: hanc diligit, hanc requirit, huic cuncta promittit et tribuit. S. Eulogius Mart. Arch. Tolet. Memorial. Sanct. p. 4. Notandum, quod cum fides mortua sit præter opera, jam neque fides est: nam neque homo mortuus, homo est.—Non enim sicut spiritum corpore meliorem, ita opera fidei præponenda sunt, quando gratia salvatur homo, non ex operibus sed ex fide: nisi fortè et hoc in quæstione sit, quod salvet fides quæ cum operibus propriis vivit; tanquam aliud genus operum sit, præter quæ salus ex fide proveniat: nec autem sunt opera quæ sub umbra legis observantur. Didymus Alexand, in Jac. cap. 2.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings