Note 92 — Chapter III
Reading edition
Laertius in Zenone, saith, Dicunt Stoici Deum esse animal immortale, rationale, perfectum ac beatum, à malo omni remotissimum, providentia sua mundum et quæ sunt in mundo administrans omnia: non tamen inesse illi humanæ formæ lineamenta. Cæterum esse opificem immensi hujus operis, sicat et patrem omnium.—Eumque multis appellari nominibus juxta proprietates suas.—Quosdam item esse dæmones dicunt quibus insit hominum miseratio, inspectores rerum humanarum; heroas quoque solutas corporibus, sapientum animas.—Bonos aiunt esse divinos, quod in seipsis quasi habeant Deum. Malum vero impium et sine Deo esse, quod duplici ratione accipitur, sive quod Deo contrarius dicatur, sive quod aspernetur Deum: id tamen malis omnibus non convenire. Pios autem et religiosos esse sapientes, peritos divini juris omnes. Pietatem esse scientiam divini cultus. Diis item eos sacrificia facturos, castosque futuros. Quippe ea quæ in Deos admittuntur peccata detestari, Diisque charos ac gratos fore quo sancti justique in rebus divinis sint.