Note 116 — Chapter III · (continued 6)
Reading edition
O orator, in tua oratione plus dilige Deum quam teipsum et alia: et si hoc facis, justus es et prudens, et de charitate et sanctitate habituatus: Qui habitus est amicus tuus in oratione—O Orator! quando orabis pro commissis, justitiam, Dei tecum teneas diligendo; non autem odiendo: quia si sic, misericordia Dei non posset esse tua amica, eo quia injustus esset; et tuus habitus esset crudelis et à spe et charitate prolongatus et tuum amare in odire esset perversum, de quo odire esset in æternum habituatus. Raim. Lullius, Arte Magna de Applic. cap. 114. p. 557, 558.