Note 73 — Chapter II · (continued 2)
Reading edition
Siquis est hoc robore animi, atque hac indole virtutis ac continentiæ, ut respuat omnes voluptates, omnemque vitæ suæ cursum labore corporis, atque in animi contentione conficiat, quem non quies, non remissio, non æqualium studia, non ludi, non convivia delectant; nihil in vita expetendum putet nisi quod est cum laude et honore conjunctum; hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto. Cic. pro Cæl.