Note 71 — Chapter II · (continued 2)
Reading edition
Imperat (Rex) ut nostræ religionis illorum mensa nullum communem haberent, neque cum Catholicis omnino vescerentur. Quæ res non ipsis aliquod præstitit beneficium, sed nobis maximum contulit lucrum: nam sisermo eorum sicut cancer consuevit serpere, quanto magis communis mensa ciborum potuit inquinare, cum dicat Apostolus, cum nefariis nec cibum habere communem. Victor. Utic. p. 418. Magnum virtutis præsidium societas bonorum, socius exemplo excitat, sermone recreat, consilio instruit, orationibus adjuvat, autoritate continet, quæ omnia solitudini desunt. Jos. Acosta, 1. 4. c. 13. Dicunt Stoici amicitiam solos inter bonos, quos sibi innicem studiorum similitudo conciliet, posse consistere. Porro amicitiam ipsam societatem quandam esse dicunt omnium quæ sunt ad vitam necessaria, cum amicis ut nobismet ipsis utamur: atque ob id amicum eligendum, amicorumque multitudinem inter expetenda ponunt: inter malos non posse constare amicitiam. Laert. in Zenone.