← Table of contents
A Christian Directory, Part 1

Note 70 — Chapter II · (continued 2)

Reading edition

Scientis est posse docere. Proverb. Sub indocto tamen doctus evadere potes, afflatu aliquo divino, ut Cicero loquitur. Augustinus de seipso testatur (cui non omnia credere nefas est) quod et Aristotelicas Categorias, quæ inter difficillima numerantur, et artes liberales, quas singulas à præceptoribus didicisse magnum dicitur) nullo tradente, omnes intellexit. Bernardus item, vir doctrina et sanctitate clarissimus, omnes suas literas (quarum inter cunctos sui temporis abundantissimus fuit) in silvis et in agris didicit, non hominum magisterio, sed meditando et orando, nec ullos unquam alios præceptores habuit, quam quercus et fagos. Petrarch. lib. 2. Dialog. 40.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings