Note 77 — Chapter II · (continued 2)
Reading edition
De bonis et malis ita disserebat Plato: Finem esse Deo similem fieri: Virtutem sufficere quidem ad bene beateque vivendum; cæterum instrumentis indigere, corporis bonis, robore, sanitate, integritate sensuum, &c. Exterioribus etiam, opibus, generis claritate, gloria, &c. Ea et si non affluerint, nihilominus tamen beatum fore sapientem.—Arbitratur et Deos humana cernere atque curare: et demones esse—Porro in dialogis justitiam divinam legem arbitratus est, ut ad juste agendum potentius persuaderet, nè post mortem pœnas improbi luerent. Laert. in Plat.