← Table of contents
A Christian Directory, Part 1

Note 75 — Chapter II · (continued 2)

Reading edition

Nemini exploratum potest esse quomodo sese habiturum sit corpus, non dico ad annum sed ad vesperum. Cicero, 2 de fin. Dii boni! quid est in hominis vita diu? Mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est aliquid extremum. Cum enim id advenit, tum illud præteriit, effluxit: tantum remanet quod virtute et recte factis sit consecutus: horæ quidem cedunt, et dies, et menses, et anni, nec præteritum tempus unquam revertitur, nec quid sequatur sciri potest. Cic. in Cat. Maj. Quem sæpe transit, casus aliquando invenit.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings