Note 146 — PART II.
Reading edition
Feriemini, moriemini, sentietis: an cæci autem an videntes, id in vestra manu est. Optate igitur bene mori (quod ipsum nisi bene vixeritis frustra est). Optate, inquam, nitimini, et quod in vobis est facile: reliquum illi committite; qui vos in hanc vitam ultro non vocatos intulit; egressuris, non nisi vocatus et rogatus manum dabit. Non mori autem nolite optare. Petrarch. Dial. 107. 1. 2.