Note 12 — PART I.
Reading edition
Cum despicere cœpimus et sentire, quid simus, et quid ab animantibus cæteris differamus, tum ea insequi incipiemus ad quæ nati sumus. Cicero 5. de finib. See the proof of the Godhead, and that God is the Governor of the world, and that there is another life for man, in the beginning of my "Holy Commonwealth," chap. 1, 2, 3. Commoda quibus utimur, lucem qua fruimur, spiritum quem ducimus, à Deo nobis dari et impartiri videmus. Cicero pro Ros. Quis est tam vecors, qui cum suspexerit in cœlum, deos esse non sentiat? et ea quæ tanta mente fiunt, ut vix quisquam arte ulla ordinem rerum atque vicissitudinem persequi possit, casu fieri putet? Cicero de Resp. Arusp. Read Galen's Hymns to the Creator, Li. de usu partium, præcipuè, 1. iii. cap. 10. Nulla gens est tam immansueta, neque tam ferrea, quæ non etiamsi ignoret qualem Deum habere deceat, tamen habendum sciat. Cic. 1. de Leg. Omnibus innatum, et quasi insculptum est, esse deos. Id de Nat. Deor. Agnoscimus Deum ex operibus ejus. Cic. 1. Tusc. Nullum est animal præter hominem quod habet ullam notitiam Dei. Cic. 1. de Legib. Nulla gens tam fera, cujus mentem non imbuerit deorum opinio. Cic. 1. Tusc. "I had rather believe all the Legends, Talmud, Alcoran, than that this universal frame is without a mind." Lord Bacon, Essay 16. "A little philosophy inclineth man's mind to atheism: but depth in philosophy bringeth men's mind about to religion." Lord Bacon, Essay 16. Stoici dicunt unum deum esse, ipsumque et mentem et fatum et Jovem dicunt: principio illum cum esset apud se, substantiam omnem per aerem in aquam convertisse—Quod autem faciat, Verbum Deum esse quod in ipsa sit. Hunc enim quippe sempiternum per ipsam (materiam) omnem singula creare. Mundum quoque regi et administrari secundum mentem et providentiam mente per omnes illius partes pertingente—Laert. in Zenone.