Note 11 — PART I.
Reading edition
Hæsit tam desperati insulæ excidii, insperatique mentio auxilii, memoriæ eorum qui utriusque miraculi testes extitere: et ob hoc reges, publici, privati, sacerdotes, ecclesiastici, suum quique ordinem servarunt. At illis decedentibus, cum successisset ætas tempestatis illius nescia, et præsentis tantum serenitatis expers, ita cuncta veritatis ac justitiæ moderamina concussa ac subversa sunt, ut earum non dicam vestigium, sed ne monumentum quidem in supra dictis propemodum ordinibus appareat; exceptis paucis, et valde paucis, qui ob amissionem tantæ multitudinis, quæ quotidie prona ruit ad tartara, tam brevis numeri habentur, ut eos quodammodo venerabilis mater ecclesia in sinu suo recumbentes non videat, quos solos veros filios habeat. Quorum nequis me egregiam vitam omnibus admirabilem, Deoque amabilem carpere putet; si qua liberius de his, immo lugubrius, cumulo malorum compulsus, qui serviunt non solum ventri, sed et diabolo potius quam Christo. Gildas p. (mihi) 514. It was Pythagoras's saying, (which Ambrose saith he hath from the Jews,) Communem atque usitatam populo viam, non esse terendam.