← Table of contents
A Christian Directory, Part 1

Note 20 — PART I.

Reading edition

Quicquid Deo gratum dignumque offertur, de bono thesauro cordis defertur. Intra nos quippe est quod Deo offerimus, omne viz. acceptabile munus: Ibi timor Dei——ibi confessio, ibi largitas, ibi sobrietas, ibi paupertas spiritus, ibi compassio, &c. Potho Prumiens. de Domo Dei, 1. 2. De regno Dei quod intra nos est meditamur vanitates et insanias falsas, dum interioribus animæ virtutibus, in quibus regnum Dei consistit, privati, ad exteriora quædam studia ducimur, et circa corporales exercitationes quæ ad modicum utiles esse videntur, occupamur, fructus spiritus, qui sunt charitas, pax, gaudium, &c. intus minime possidemus, et exterius quarundum consuetudinum observantias sectamur; in exercitiis tantum corporalibus quæ sunt jejunia, vigiliæ, asperitas seu vilitas vestis, &c. regulam nobis vivendi quasi perfectam statuentes. Idem ibid.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings