Note 111 — Quest. LXXXIII.
Reading edition
Vid. Dauberi orat. Funeb. ad front. & Hor. Noviss. ad calc. Tom. 3. Riveti operum: in which he is represented as saying, Nolite mei causa dolere, ultima hæc momenta nihil habent funesti; corpus languet quidem, at anima robore & consolatione plena est, nec impedit paries iste intergerinus, nebula ista exigua, quo minus lucem Dei videam. Atq; exinde magis magisque optavit dissolvi & cum Christo esse. Sufficit mi Deus exclamabat subinde, sufficit, suscipe animam meam: Non tamen moram impatienter fero. Expecto, credo, persevero, dimoveri nequeo, Dei Spiritus meo spiritui testatur, me ex filiis suis esse. O amorem ineffabilem! id quod sentio, omnem expressionem alte transcendit. Veni Domine Jesu, veni, etenim deficio, nan quidem impatiens Domine, sed anima mea respicit te ut terra sicca. Preces & votum, ut Deus Paradisum aperiret, & huic fideli servo suo faciem suam ostenderet; his verbis supplevit; cum animabus justorem sanctificatis; Amen, Amen. Exinde lingua præpedita verbo affirmare; mox ad vocem adstantium, ipsum jam visione Dei frui, annuere; paulo post sub mediam decimam matutinam placide in Domino obdormiit.