← Table of contents
A Body of Divinity, Vol. 2 (of 4)

Note 75 — Quest. XXIII., XXIV., XXV., XXVI.

Reading edition

See Turret. Instit. Theol. Elenct. Tom. I. Loc. 9. Q. 12. § 8, 9. Licet anima sine ulla labe creatur a Deo, non creatur tamen cum justitia originali, qualis anima Adami, ad imaginem Dei; sed cum ejus carentia in pœnam primi peccati. Ut hic distinguendum sit inter animam puram, impuram, & non puram. Illa pura dicitur, quæ ornata est habitu sanctitatis; impura, quæ contrarium habitum injustitiæ habet; non pura, quæ licet nullum habeat habitum bonum, nullum tamen habet malum, sed creatur simpliciter cum facultatibus naturalibus; qualis supponitur creari a Deo post lapsum, quia imago Dei amissa semel per peccatum, non potest amplius restitui, nisi regenerationis beneficio per Spiritum Sanctum. Quamvis autem animæ creantur a Deo destitutæ justitia originali; non propterea Deus potest censeri author peccati, quia aliud est impuritatem infundere, aliud puritatem non dare, qua homo se indignum reddidit in Adamo.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings