Note 73 — Quest. XXIII., XXIV., XXV., XXVI.
Reading edition
Vid. Pictet. Theol. Chr. Lib. V. cap. 7. Absit ut animam creari impuram dicamus, cum nihil impurum e Dei manibus prodire possit.—Dum infans est in utero matris, cum intime ei conjungatur, objecta in ejus cerebrum easdem impressiones efficiunt, ac in matris cerebrum.—Hoc patet ex eo quod contingit mulieribus prægnantibus; cum enim avide inspiciunt aliquid, vel rubro, vel flavo colore, vel pallido tinctum, contigit sæpissime ut infantes quos in utero gestant, tali colore tincti nascantur. Ita intime corpus & animam uniri, ut ad motum corporis, ceriæ oriantur in mente cogationes.—Motus, qui fiunt in cerebro infantium idem præstare in illis, ac in matribus, nempe eorum animam recens creatam rebus sensibilibus & carnalibus alligare; unde videmus infantium animas omnia ad se & ad suum referre corpus.