Note 298 — Quest. LXI., LXII., LXIII., LXIV. (continued 2)
Reading edition
“Qui qualis Presbyter debeat ordinari, in consequentibus disserens hoc ait: Si quis est sine crimine, unius uxoris vir,” et cætera: postea intulit, “Oportet. n. Episcopum sine crimine esse, tanquam Dei dispensatorem.” Idem est ergo Presbyter, qui et Episcopus, et antequam diaboli instinctu, studia in religione fierent, et diceretur in populis: “Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephæ:” communi Presbyterorum consilio ecclesiæ gubernabantur. Postquam vero unusquisque eos, quos baptizaverat, suos putabat esse, non Christi: in toto orbe decretum est, ut unus de Presbyteris electus superponeretur cœteris, ad quem omnis ecclesiaœ cura pertineret et schismatum semina tollerentur. Putet aliquis non scripturarum, sed nostram, esse sententiam Episcopum et Presbyterum unum esse; et aliud ætatis, aliud esse nomen officii: relegat Apostoli ad Philipponses verba dicentis: Paulus et Timotheus servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum Episcopis et Diaconis, gratia vobis et pax, et reliqua. Philippi una est urbs Macedoniæ, et certe in una civitate plures ut nuncupantur, Episcopi esse non poterant. Sed quia eosdem Episcopos illo tempore quos et Presbyteros appellabant, propterea indifferenter de Episcopis quasi de Presbyteris est locutus. Adhuc hoc alicui videatur ambiguum, nisi altero testimonio comprobetur. In Actibus Apostolorum scriptum est, quod cum venisset Apostolus Miletum, miserit Ephesum, et vocaverit Presbyteros eccslesiæ ejusdem, quibus postea inter cætera sit locutus: attendite vobis, et omni gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos, pascere ecclesiam Domini quam acquisivit per sanguinem suum. Et hoc diligentius observate, quo modo unius civitatis Ephesi Presbyteros vocans, postea eosdem Episcopos dixerit—Hæc propterea, ut ostenderemus apud veteres eosdem fuisse Presbyteros quos et Episcopos. Paulatim vero, ut dissensionum plantaria evellerentur, ad unum omnem solicitudinem esse delatam.—Sicut ergo Presbyteri sciunt se ex ecclesiœ consuetudine ei, qui sibi propositus fuerit, esse subjectos, ita Episcopi noverint se magis consuetudine quam dispositionis dominicœ veritate, Presbyteris esse majores. Hieronymi Com: in Tit: I. 1. Opp. Tom. VI. p. 168, ed. Victorii, Paris, 1623. Fol.